- GORDIANUS
- I.GORDIANUSIun. fil. secundi, aut prioris ex filia nepos An. Aet. 16. Imp. dictus, Anno 2. Imperii defectione Sabiniani in Africa sopitâ, pacem Imperio conciliavit. l'ersas, iam Antiochia potitos, repulit: Misithei Philosophi, cuius filiam ducturus erat, consilia secutus, Occisus a Philippo, Praetorii praefecturâ post Soceri Obitum donato, in collimitio Persiae, A. C. 244. Imp. 6. Iidem, Aurel. Victor, etc. Vide supra. De Gordianis sic Casaub. Tres Gordianos separatim describit Capitolin. totidemque agnoscunt Herodian. et Aurelius Victor, non ille Schotti, sed alter: nam is auctor, quem ille edidit, duos solum prodit, et in tota Historia a Capitolino dissentit. Sed iure Capitolin. imperitos scriptores paulo post nominat eos, qui duos fuisse Gordianos scriberent, quo tamen in errore plerique veterum sunt versati, ut Eutrop. Euseb. Zonaras, aliique. Cedren. vero quas nugas blaterat in Historia Gordianorum? Omittit eos, qui in Africa periêrunt: eum nominat, qui cum Maximo, et Balbino factus Imp. Sed Maximus Albinus illi unius Augusti sunt nomina: cui successisse ait Publianum, qui sine dubio Pupienus estintelligendus, et putarem ita corrigendum, nisi ex eodem fonte Publium invenissem in Graecis fastis nominatum. Simili errore eundem vocat Zonaras Πομπηϊανὸν ac diversum facit a Maximo. Sed reliqua Cedreni spectemus: Huic ait, successit Ἰούνωρ. Quis iste? haud dubie monstrum in Historia, consictum loco gordiani secundi. Hic Latinis cognominatur a re Iunior, inde ille sictitius Ἰούνωρ. Nam et in Fastis Graecis scriptum offendimus Γορδιανὸς Ἐνίρ, non absimili culpâ. Post hunc, inquit, regnavit fil. eius Gordianus 4. An. Hic nempe est tertius Gordianus, quem non defuêre, qui Iunioris filium dicerent. At quid dicemus de sequentibus verbis - Μετὰ Γορδιανὸν ἐβασίλευσεν Ὀυνίωρος υς̔῾ὸς αὐτοῦ, ἔτη δύο. Quis, malum, liste Uniorus? profecto Iunior est Gordianus, quem immani errore refert hûc in scenam Cedreen. Quare videant titones, quantum in Romanis rebus recentioribus Graecis sit fidendum. Hactenus Casaub.II.GORDIANUSRomanus, Graece doctissimus scripsit hortatu Iustiniani, Placidae, a piratis occisae, etc. vitam, A. C. 539. Vide Possevin. Simler. Voss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.